- BETA
- I.BETAGraece Βῆτα, cognominatus est a Musaeo-praefectis Ptolemaei Euergeris I. Eratosthenes; quod ille, a Rege Athenis evocatus; Musaei illius Bibliothecarius secundus esset, uti quidem retur, ex Marcian. Heracl. Periplo Ioh. Marshamus Canone Chron. in προκαταςκενῇ p. 3. Vide infra Eratosthenes.II.BETAex argento, Apollini Delphis dicata, vide infra, Raphanus.III.BETAin Gloss. Benedicti c. de Vestim. Pellis lanata, βαίτη Zacharias Calliergus in Schol. ad Theocrit. Idyll. 5. Βαίταν λέγουςιτὰ ἐκ κωδίων ςυνεῤῥαμμένα περιβόλαια, Betam seu Baetam vocant consarcinatas ex ovillis pellibus vestes: ubi βαίταν, την` διφθέραν, την` ςιςύραν, interpretatur. Hodieque Betas vocant Bellovacenses cuculliones nigri coloris, quibus caput in morruorum obsequiis viri operiunt: de quo more agit Gregor. Turonensis de Vitis Patrum c. 6. Similiter et viri obtectô capite, ut in exsequiis uxorum mos est. Vide infra nocturnales. In Glossis, Crupta, Βέτης, legitur, quod Graeci interpretantur ἀπίκρυφον μέρος τȏυ ἱεροῦ, h. e. adytum. Quâ notione etiam Βαίτης dicitur, et Hesych. Βαίτην ςκηνὴν exponit. Cur autem Βέτης aut Βαίτης adytum templi seu interiorem cellam significaverit, nescire se ait Salmas. ad Solin. p. 1212. Apud Hibernos certe Betagios, Laicos dici glebae Ecclesiasticae ascriptos, adnotat Car. du Fresine, in hac voce.IV.BETAurbs in sinu Aethiopico, Arabiae latere, Plin. l. 6. c. 29. Item fluv. Americae meridionalis regionis Pariae. Cadit in Orenocum fluv.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.